curtis, pręeter quod temporibus Gregorii papę septimi aliquando 
super nos hostiliter venientibus, et ęstatis tempore segetes 
vel areas nostras incendere minantibus, obsides coacti dabamus, 
sisque nostra reliqua bona prętio redimebamus. itaque superati 
sunt ridiculi partis Oddonis, et horum veracium ausu testium per 
omnia confusi. super hęc autem et viri nobiles domini pręfatorum 
castellorum ostendebant munimina et instrumenta acquisitionum 
suarum, quas singulis hominibus magno prętio antiquiores 
ęmerant parentes ipsorum, in quibus continebatur quod 
venditores ipsi sic vendiderunt parentibus eorum omne placitum, 
omne districtum, omne redditurm et omne quintum et portuum 
etiam teloneum de Pacciano, qui et Collis de Nera vocatur, et 
de Marciliano, simulque et Gabiniallo, sicuti ipsi per successiones 
parentum  suorum quiete et pacifice ac sine alicuius violentia 
potestatis possederunt. hęc audientes et suptilius indagantes 
comes R[ainaldus] et pręfatus Bellincio iudex eius, secretius invicem 
consilium habuerunt, et de sententia diffinite proferenda 
prudentissime pertractare ceperunt. et quia alicui partium forsitan 
gravari pręvidebant, sagaciter egerunt, ut minime sententia 
proferretur sed magis ęquo pacto inter eos causa ipsa finiretur. 
quod quia non valuerunt, rogatu comitis R[ainaldi] quęque pars 
sua pignera et obsides ab eo receperunt, et in fine, quam spatiis 
annorum quatuor per sacramentum firmaverant Oddo et domnus 
abbas, cum huius monasterii et Oddonis captivi laxarentur, permanere 
eos omnimodis decrevit. anno Christi incarnationis millesimo 
.CV., mense iulii die .XV., in palatio castri Tophię. ubi interfuerunt ex parte Oddonis: Leo iudex, Cencio Iohannis 
Madelmi, Benedictus de Piscatrice, et Gesfredus morator Reatinę 
urbis. ex parte autem domni abbatis: Petrus iudex a Sancta 
Maria Maiore, Rainerius Perosinus, Berardus de Archidiacono Ortano, et Petrus de Transtybere. 
Prudentium sane virorum, maxime catholicorum, moris est providere 
in omnibus bona non solum coram Deo sed etiam coram
  |  
  |