Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 235


[12]
Quid sint divine discretiones
Discretiones autem benidecoras, id est deales vocant Thearchie processiones
etiam et demonstrationes.
Summe Thearchie, id est sancte Trinitatis
que est omnium principatuum superexcellentissima princeps, discretive
processiones sunt et etiam demonstrationes supersubstantiale nomen
Patris et causa eiusdem nominis ut paternitas, supersubstantiale nomen
Filii et causa ipsius nominis ut filiolitas, et Doni supersubstantiale nomen
et causa unde nomen ipsum est inditum, id est donatio. Que proinde
censentur processiones, quia procedunt ad suam quam habent causa
discretionis admirabilem solitatem. Cum enim paternitas Deo conveniat
et sit ipsa divinitas ab his que de tota deitate <dicuntur> prorogatur et
procedit, longe inter alias divinas nuncupationes prominens cedit et
concedit ad personalitatem singulariter demonstrandam. Ideoque et ipsa
paternitas est et vocatur processio, ut cum sit ipsa divinitas, ut ydioma
et discretio seu demonstratio fiat, porro cedat et in personalitatis, quam
distinguit, singularem custodiam demonstranter concedat habeatque
duas thearchicas proportiones, ut inde deitas hinc vero discretio, distinctio
et prosope, id est persone demonstratio, ineffabiliter sistat. Sic de filiolitate,
donatione et ceteris discretivis visendum.
His igitur pro posse decursis, logica disciplina sanctus Dionisius
presenti operis actitatione conficiens, post diffinitionem et divisionem
coadunationis et discretionis, eorum propria prosequitur. Ait enim: Et
theologici sequentes sacros sermones fantur et docent esse et dicte coadunationis
propria, et iterum
iam dicte discretionis esse quasdam proprias et
coadunationes et discretiones.
Diffintionem namque coadunationis posuit,
cuius dicit esse quedam propria; diffitionem discretionis posuit, cuius
dicit esse quasdam proprias coadunationes et discretiones.
Et primum de propriis coadunationis ponit exempla dicens: Utpote
in coadunatione divina sive in supersubstantialitate coadunatum est uni principi

Torna all'inizio