Iohannes de Virgilio: Tractatus inpersonalium

Pag 198


directam viam non debemus dicere per obliquam", dico quod verum est si per utramque viam pariter exprimatur conceptus mentis; sed si per obliquam exprimitur melius quam per directam, per obliquam loqui debemus. Modo autem per constructionem verborum impersonalium melius exprimimus conceptum mentis interdum quam per constructionem personalium, propter certos modos loquendi ut in ratione hoc probante dictum est. Propter quod etiam impersonalibus uti possumus et debemus et expedit. Et nota quod licet dictum sit verbum posse privari persona non est inteligendum verbum prius habuisse personam qua postea sit privatum, sed quia sic imponi potest ad significandum quod sine distintione huius accidentis, quod est persona, possit ad constructionem accedere.
(f. 12r) Deinde notandum est quod inpersonale uno modo potest accipi, id est intus personale ita quod per istam prepositionem "in" non privatio sed interioritas i(m)portetur. Et isto modo voluerunt antiqui quod inpersonalibus supponeret nominativus de significato inclussus ut: "a me curritur, id est "curssus fit a me". Siendum quod Priscianus dicit in tractatu de inpersonalibus, dicens quod inpersonalia posunt habere intelectum ipsius rei que in verbo inteligitur. Nam cum dico "curritur" cursus inteligitur et "sedetur" sessio et "ambulatur" ambulatio et"evenit" eventus et sic de aliis. Sed de hoc disputabitur in processu. Alio modo potest inteligi inpersonale, id est valde personale, secundum quod "in" pro "valde" acipitur, ut "inservit amicus amico", id est "valde servit". Tercio modo dicitur inpersonale, quod sit privatum personis et numeris quantum ad discretionem talium accidentium. Et de istis inteligimus tractare non quia ex privatione talium accidentium dicatur habere constructionem qualem habent, sed a suo modo respiciendi supositum obliquum in quo sortita sunt esse infinita numeris et personis a quo signo nomen acceperunt. Sed verba obliqua rectius vocarentur ex eo quod oblique inclinantur ad supositum ut dictum est.

Torna all'inizio