DOMINICA PRIMA POST OCTAUAS PENTECOSTES
Canantur ymni ad Nocturna et ad Matutinas Laudes Nocte surgentes. Ecce
iam noctis , qui canendi sunt dominicis diebus usque ad dominicam
primam mensis octobris. Ponantur ad legendum libri Regum et Paralipomenon
usque ad dominicam primam mensis augusti. Hystoria Deus
omnium .
DOMINICA PRIMA MENSIS AUGUSTI
Ponant Salomonem usque ad dominicam primam mensis septembris.
Responsoria In principio .
DOMINICA PRIMA MENSIS SEPTEMBRIS
Ponant Iob, Tobi, Iudith, Hester, Hesdram usque ad dominicam primam
mensis octobris.
<DE ORDINE AUTUMNALI QUI IDIBUS SEPTEMBRIS INCIPIT>
Ab idibus septembris priuatis diebus agantur continue ieiunia, quae
regula praecipit, atque ipsa die iduum incipiant ieiunare sicut sanctus
Benedictus instituit. Una tantum uice loquantur in claustro usque ad
calendas octobris, id est, post capitulum usque ad Terciam. Post Sextam
in dormitorium uadant et post paruissimum interuallum pulsato minimo
signo descendant, lauent, ad monasterium pergant factaque oratione
dictaque letania missam celebrent. Celebrata fere missa pulsetur signum
ad Nonam. Post missam facta oratione pergant seruitores accipere
mixtum. Quibus reuertentibus pulsato alio signo canatur Nona. |
|