anno papa Gelasius, Ianue consistens, ecclesiam Sancti
Laurencij, presentibus episcopis Placentino, Astensi, Aquensi et
pluribus alijs prelatis, sollempniter consecravit, multis autem
indulgencijs supradictus papa ecclesiam ipsam dotavit et privilegijs
comunivit. quo autem tempore ipsa ecclesia Sancti
Laurencij constructa fuerit, vel quis eam primo edificaverit,
in nulla scriptura hoc potuimus invenire. scimus autem pro certo
quod tempore Sabbatini episcopi, qui fuit episcopus tercius
a sancto Syro, iam erat constructa, quia legitur in legenda sancti
Romuli et in registro nostri palacij quod ipse Sabbatinus
corpus sancti Romuli de Villa Matuciana substulit et subtus
|
|