Salimbene de Adam: Cronica

Pag 614


ubi vult. Hactenus enim damnificati sumus et rusticitatem
maximam fecimus, quam modo cognoscimus, recusando sanctam
Elisabeth, que fuit filia regis Hungárie, et recusando comitem
Provincie, qui fuit pater regine Francie et regine Anglie, et in
loco fratrum Minorum de Aquis, ubi iam habitavi, sepeliri volebat,
et fuerat maximus noster amicus; et Ecclesiasticus dicit,
VII: Mortuo non prohibeas gratiam. De sepultura etiam mortuorum
multum commendatur, Tobias I. Esdras similiter in apocrifis
dicit: Mortuos ubi inveneris signans commenda sepulcro, et
dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
Ad tertio obiectum dicimus quod ex privilegiis nobis concessis
libere possumus per Dei gratiam ubique confessiones audire.
Ad quartum dicimus quia non usurpavimus nobis predicationis
offitium, quin ipsi possint in ecclesiis suis predicare, si
volunt, nec contemnuntur a populo, si scientiam et bonam vitam
habuerint. Immo magis propter nos populus est talibus assuetus
et libentius audit. Sed ipsimet sacerdotes propter malam vitam
faciunt se contemni. Ideo dicit Gregorius: 'Cuius vita despicitur,
restat ut et predicatio contemnatur'. Idem: 'Timere debet
qui vult aliis predicare, ne proprio iaculo se ipsum percutiat, cum
predicatio sine opere contemnatur'. Unde Cassiodorus dicit:
'Nichil me docere potest in quo nichil invenio imitandum'. Item
Bernardus: 'Homo litteratus et non morigeratus est inimicus
Dei armatus'. Item Ieronimus: 'Perdit auctoritatem docendi,
cuius sermo opere destruitur'. Item Prover. XVIII: Qui mollis
et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Beatus
Gregorius papa fecit Dialogorum libros IIII, in quibus posuit
multos sanctos, quia in primitiva Ecclesia fuerunt multi sanctissimi
viri et per longa tempora post; quod bene figuratum fuit
I Macha. IIII, ubi dicitur quod Iudas elegit sacerdotes sine macula,
habentes voluntatem in lege Dei, et mundaverunt sancta. Si quis
modo vellet de illa materia dialogum facere, potius feces inveniret
quam sanctos viros, quibusdam viris religiosis exceptis.
Quod in secundo libro Machabeorum bene fuit prefiguratum, ubi
dicitur, IIII: Sacerdotes iam non circa altaris offitia dediti essent,
sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes

Torna all'inizio