| Praeterea, sequeretur quod Deus esset immediatus motor corporis Christi, si
 anima caruisset; et sic nunquam Christus fuisset fatigatus ex itinere, ut dicitur
 Ioan. 4, cum fatigatio non accidat nisi ex debilitate virtutis moventis.
 Quaestiuncula III
 1. Ulterius. VIDETUR quod non assumpserit formam totius ex compositione partium
 resultantem. Forma enim totius est illa in qua sicut in natura communi
 particularia conveniunt. Sed Damascenus dicit, et habetur in
 littera, quod in Domino nostro Iesu Christo non est communem speciem accipere.
 Ergo in eo forma totius non fuit.
 2. Praeterea, ut dicit Boetius, species est totum
 esse individuorum. Sed nihil in Christo fuit ex parte carnis et animae quod
 totum esse ipsius Christi concluderet: quia habuit esse divinum non per animam
 neque per corpus. Ergo cum forma totius sit species in potentia, videtur
 quod in Christo forma totius non fuerit.
 3. Praeterea, in littera dicitur, quod nomine humanae naturae corpus et anima
 intelligitur, cum dicitur, Christum humanam naturam assumpsisse. Sed constat
 quod neque corpus neque anima est forma totius, ad minus secundum opinionem
 communiorem. Ergo in Christo forma totius non fuit.
 SED CONTRA, forma totius in rebus animatis resultat ex unione vel coniunctione
 animae ad corpus. Sed in Christo anima fuit coniuncta corpori; alias corpus
 illud vivum non fuisset. Ergo in Christo fuit forma totius.
 Praeterea, homines conveniunt specie ad invicem secundum convenientiam in
 forma totius. Sed Christus fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus; alias pro
 hominibus non satisfecisset. Ergo in Christo fuit forma totius.
 Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum, quod, secundum Philosophum 8 Metaph., definitio
 in hoc convenit cum numero, quod sicut in numeris contingit quod semper
 subtracta vel addita unitate, fit alius numerus; ita etiam in definitionibus, si
 addatur vel subtrahatur aliqua differentia, semper fit alia species. Cum ergo
 omnes differentiae sumantur ex essentialibus principiis, oportet quod si homini
 subtrahatur aliquid de essentialibus eius, non remaneat eadem species. Cum
 ergo Christus fuerit eiusdem speciei cum aliis hominibus; (alias enim verus
 homo non fuisset, sed aequivoce homo diceretur; nec pro hominibus satisfaceret
 congruenter): oportet quod omnia essentialia homini in Christo fuerint, et
 corpus et anima vegetabilis, sensibilis et rationalis, et ulterius forma totius
 | 
 |