esse non debent. In domesticis vero et deliberativis causis neque divisio semper adhibenda est, neque quid nobis conveniat cum adversariis exponendum, sed explicandae tantum partes de quibus dicturi sumus. Hoc plerunque post exordium sit. Narratio enim in his causis non ita semper necessaria est. Epistola meo iudicio vel nunquam vel quam rarissime divisionem recipit. Nam quum illud quasi proprium habere debeat, ut minime excogitata atque artificiosa videatur, illa partium enumeratione non indiget. Praeterea unica ut plurimum in ea tractatur materia, eaque simpliciter. Quod si pluribus de rebus eodem tempore scribendum sit, quoniam auditoris aut lectoris memoriam non magnopere expetunt, satis est, si re priore absoluta, aliam et deinde aliam subtexamus. Si autem duabus pluribusve epistolis eodem tempore respondere velimus, poterimus uti divisione sive propositione, hoc modo: "Binas abs te accepi literas, alteras Calendis, alteras Nonis datas. Quibus ut velle videris, ego suo ordine respondebo". Illi quoque, qui aliquid per epistolas docent, praesertim cum quaestionibus interrogationibusque respondent, divisione utuntur, hoc modo: "Petis a me, ut tibi quaestiones tres per epistolam declarem". Quibus breviter explicatis, subiungemus in hanc sententiam pauca: "Faciam, ut potero, breviter et
|
|