| cognitioni naturali superiorum quam inferiorum. Similiter etiam sunt universaliores
 quantum ad operationem, tam secundum philosophos, qui ponunt ordinem
 intelligentiarum secundum ordinem motuum, ex quo oportet quod causalitas
 formarum illius intelligentiae superioris sit universalior, cuius motus est
 universalior in causando, quam etiam secundum nos, qui ponimus eos ordines
 secundum diversa divina officia; unde superiores ordinant inferiores in suis
 officiis, et non e converso. Unde remanet nobis eadem via procedendi, secundum
 traditionem Dionysii, sicut etiam philosophis.
 Ad tertium dicendum, quod cognitio perfecta non habetur per medium universale,
 quia non est efficax ad cognitionem omnium propriorum. Si autem per
 medium universale omnia propria efficaciter cognoscerentur, esset perfectissima
 cognitio; quia quanto aliquid est magis unum et simplex, tanto est virtuosius
 et nobilius; et hoc modo dicimus, quod Angeli superiores sufficienter per
 formas universales cognoscunt res, sicut Deus per essentiam suam perfecte
 cognoscit omnia.
 Ad quartum dicendum, quod ratio procederet, si formae universales superiorum
 non essent sufficientes ad cognitionem propriorum, quod falsum est: quia
 omnia quae cognoscit inferior per formas particulares, cognoscit superior per
 universales, vel etiam plura: et quia ex causis universalibus confirmantur particulares,
 inde est quod scientia inferiorum perficitur per superiores.
 ARTICULUS 3
 Utrum Angeli intelligant particularia.
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod Angeli per formas intellectuales particularia non cognoscant.
 Ubi enim invenitur una natura communis, non est diversitas in operatione consequente
 naturam. Sed natura intellectualis est in Angelis et in nobis. Cum ergo
 intellectus noster non possit esse singularium, videtur quod nec angelicus.
 2. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem. Sed quodlibet singulare in
 materialibus, est singulare per materiam. Cum ergo species rerum in mente
 angelica sint omnino a materia et a conditionibus materialibus absolutae, cum
 intellectus Angeli non sit minus immaterialis intellectu humano, videtur quod
 non possit esse principium cognoscendi singulare, prout est in sua singularitate
 consistens.
 | 
 |