Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Anselmo uenerabili
abbati Beccensi salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit,
quam dignas grates Deo referimus et te in Christi dilectione ex
corde amplectimur, credentes pro certo tuorum studiorum
exemplis aecclesiam Dei in melius promoueri et tuis similiumque
tibi precibus etiam ab instantibus periculis Christi subueniente
misericordia posse eripi. Nosti, frater: si iusti apud Deum praeualuit
oratio, quid iustorum ? Praeualebit equidem, immo impetrabit
sine dubio quod petierit. Ipsius etiam ueritatis auctoritate cogimur
hoc confiteri: "Pulsate", inquit, "et aperietur uobis, petite
et accipietis." Pulsate simpliciter, petite simpliciter, haec etiam
quae sibi placeant. Simplex est ostium, simplex dator; uult
peti simplicia et quae sibi conueniant. Hoc modo aperietur, hoc
modo accipietis, hoc modo iustorum exaudietur oratio. Vnde
uolumus tuam tuorumque fraternitatem assidue Deum orare ut
aecclesiam suam et nos qui ei licet indigni praesidemus ab instantibus hereticorum
oppressionibus eripiat et illos errore dimisso
ad uiam ueritatis reducat.
Querimoniam apud nos fecit quidam peregrinus de quodam
conuerso tuo. 'Iustus Dominus et iusticias dilexit, aequitatem
|
|