Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 31

libro I


intervenit scripturale, quamvis a coniunctione sequens clausula
inchoetur. (9) Et sic ante 'quatinus' punctum non est scribendum,
aliter quam si dicam: 'Rogo te, quatinus huc accedas'.
(6) Fit in scripto sed non in voce cum circum punctatur aliqua
littera, unius nominis vicem gerens, ut: 'A. suo domino plurimum
reverendo'. (7) Fit in voce sed non in scripto ubicumque
subdistinctio locum habet. (8) Similiter cum, precedente verbo,
sequitur participium quodam modo sequenti clausule inceptivum,
hoc modo: 'Indigentie mee dignemini subvenire scientes
me sine vestro subsidio non posse amplius in studio commorari'.
(9) Quidam tamen de punctis non ita sentiunt, quia "milia
quot vivunt hominum totidem studiorum".
24.(1) DE DIVERSITATE PUNTANDI.
(2) De punctis autem et modo punctandi triphcem differentiam
iam audivi. (3) Ecclesia quippe Romana omnes distinctiones
in pronuntiando terminat puncto plano et punctis scripturalibus
utitur valde paucis nec ullam virgulam scribit nisi quando
clausulam conclusionis finit (4) A1ii sunt qui diverso modo
pronuntiant sicut diversimode quoque scribunt, dicentes quod
per arsin, id est elevationem vocis, omnia sunt comata proferenda
et hoc ostendit puntum cum virgula sursum ducta; (5) cola
vero sunt acentu gravi aliquantulum finienda: quod denotat

Torna all'inizio