Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1070


49 Frater quidam miseranda nescio cuius infirmitatis angustia
torquebatur, nisi quod pessimum a plerisque daemonium fuisse putatur.
Nam nunc allisus volutabatur spumans et aspectu horribilis,
nunc autem rigidus et extensus, nunc curvus iacuit et contractus,
nunc vero ad staturam hominis a terra, pedibus aequatis capiti, levabatur,
miserabiliter illico relapsurus. Ad quem infirmitate illius
agnita, pater sanctus accessit; primo quidem orationem pro eo fundens
ad Dominum, ac deinde signum crucis exprimens super illum.
Ad quod subito mirabiliter factum est, ut frater ille sic immunis a
passione huiusmodi pessima fieret, ne vel motum prorsus ex tunc exiguum
de illa sentiret.
50 Apud castellum Sancti Gemini quodam tempore beatus
Franciscus praedicans regnum Dei, cum tribus fratribus domum
cuiusdam viri devote receptus intravit; cuius uxorem, sicut omnibus
loci illius incolis notum fuit, daemonium male vexavit. Pro
qua vir sanctus, eo quod hominum timeret applausum, diu antequam
acquiesceret exoratus, tandem victus prece, tres fratres suos in tribus

Torna all'inizio