Contenderet quis: Non est, inquit, resurrectio  
mortuorum. Et Apostolus: Si non est resurrectio  
mortuorum, id est, si nullus mortuorum (a toto)  
surrexit, neque Christus, quem surrexisse credidistis.  
Et ex eodem sequitur vanam esse Apostoli  
praedicationem, vanam esse eorum fidem. Et (si  
Christus non resurrexit) falsi testes Dei sumus; quod  
a Scriptura sic probat: Quoniam, inquit, falsum  
testimonium diximus adversum Deum; nam istud,  
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si 
mortui non resurgunt. Quare hoc dicis? Nam ita,  
inquit, in re est, quod si mortui non resurgunt, neque  
Christus; vana est fides nostra, id est, non sunt  
vobis remissa peccata; adhuc enim estis in peccatis  
vestris. Et si vos estis in peccatis, et qui ante vos  
fuerunt, in peccatis mortui sunt; et si in peccatis  
mortui sunt, utique perierunt. Principalis assumptio.  
Nunc autem Christus resurrexit, ergo non est vana 
praedicatio nostra, nec fides vestra. Et sic de omnibus  
concludendum. 
10. AUGUST. ( expos. in Evang. Joan. Tract.  3, t.  
IX).  In Christo omnes . Omnes qui renati sunt per  
Christum. 
11. LANFR.  Unusquisque in suo ordine . In suo ordine 
dicit, vel quia Christus primus resurrexit;  
deinde resurrecturi sunt caeteri. Vel quia martyr,  
ut martyr; pastores, ut pastores, et caeteri in hunc modum.  
Et sic intelligitur, in suo ordine, et in sua dignitate.  
Deinde hi resurrecturi, et alii, sed horum tantum  
mentionem facit, propter Christianam  
dignitatem. 
12.  Qui in adventu . Qui credunt eum advenisse  
propter redimendos peccatores, et adventurum propter  
infideles judicandos et fideles remunerandos. 
13. AUGUST. ( lib. LXXXIII. Quaest.  qu. 69, t. IV.)  
 Deinde finis . Ipse scilicet finis est, ut sit ipse Deus  
omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis, qui pertinet  
ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem.  
Et aliter enim tunica finitur texendo, et 
  |  
  |