Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 519


ne exponatur periculo, et ne impediatur commune
bonum. naturale est ergo talia punire. Sed ea punire sic,
vel sic, est positivum et ad placitum. Ideo apud omnes
volentes civiliter vivere maleficia puniuntur, sed non
apud omnes eadem maleficia corriguntur eisdem poenis.
Ubi ergo terminatur ius naturale, ibi incipit oriri ius positivum:
quia semper quae sunt per artem hominum adinventa
fundantur in his quae tradita sunt a natura, ius
enim positivum per artem et industriam hominum adinventum
praesupponit ius naturale, sicut ea quae sunt artis
praesupponunt quae sunt naturae. Quare si ius naturale dictat
fures et maleficos ese puniendos, hoc praesupponens
ius positivum procedit ulterius, determinans qua poena
sint talia punienda. Hoc viso quantum ad praesens spectat
duplicem differentiam assignare possumus inter ius
naturale, et positivum. Prima est, quia ius naturale prima
facie se offert intellectui: Ius positivum non statim se
ostendit, sed est per industriam hominum adinventum. Et
quia sic se offerunt intellectui nostro naturales leges, quod
est de iure naturali simpliciter dicitur esse scriptum in
cordibus nostris. nam gentes quae legem non habent, naturaliter
ea quae legis sunt faciunt, et ostendunt opus legis
scriptum in cordibus eorum. Ius vero positivum quia non
sic est scriptum in corde, ne a memoria recederet, oportuit
ipsum scribi in aliqua exteriori substantia. Potest itaque
utrunque ius scribi in aliqua exteriori substantia tam
naturale quam positivum: naturale tamen non sic indiget
ut scribatur sicut positivum, nam non sic potest a memoria
recedere sicut illud. Secunda differentia est, quia
ius naturale est idem apud omnes, ideo dicitur esse ius commune:
sed ius positivum diversificatur apud diversas civitates,
ideo vocatur ius proprium. Inde est ergo quod
Empedocles. ut recitat Philosoph. I. Rhet. appellat ius naturale
aetherem sive ignem, qui continuat protendere per
inexplicabilem claritatem. Ignis enim in propria sphaera

Torna all'inizio