animo incessanter congaudeo.  te etenim dono scolaribus 
legere, uictum quoque quibus potes pro dei amore tribuere, 
meis insonuit auribus. 
Quod laude dignum iure conmendatur ab omnibus. 
Aduersatiua seu distributiua. 
Licet insignia, clarissime iuuenum, per morum honestatem 
euidenter appareant, satagere tamen summopere debes, 
ut luce philosophie super addita multo clarius enitescant. 
hoc enim quasi speciale bonum humanis mentibus solis 
est attributum.  ut enim Seuerinus: cetera, inquit, fere 
caduca et inbecilla labentia, et si ad fortune uicem spectes 
pene semper sunt aliena.  set opulentiam litterarum nec 
presens minuit etas, auget pocius atque confirmat uetustas. 
Temporalis. 
Postquam tue sospitatis et prosperitatis fama auribus 
meis intimauit, mee dilectionis paruitas aduenire uestrisque 
congaudere successibus illico desiderauit. 
Aliter. 
E quo tue fraternitatis noticiam et societatis dilectionem 
habui, totis animi et corporis uirtutibus ac uiribus eam 
retinere studui. 
Imperatiua. 
Uestre liqueat paternitatis auribus, me dei gratia Bononie 
sospitem degere, et in litterarum disciplinis pro posse 
satagere. 
Negatiua. 
Non magisterii assiduitas, non exercicii diuturnitas, non 
stipendii inmensitas illum ad litteras excitare uel sublimare 
ualuerit, quem de sue doctrine imbre non irrigauerit. 
Interrogatiua. 
Quis tanto posset perfrui gaudio, quantum te in presentiarum 
habere audio? amicicie enim cogimur uinculo, 
plus amicorum gaudendum successu quam proprio.
  |  
  |