Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 521


docuit. Huiusmodi autem ius (ut ibidem scribitur) non
est proprium humano generi, sed omnium animalium quae
in caelo, et quae in terra, et quae in mari nascuntur. Secundum
hoc ergo est de iure naturali coniunctio maris et foeminae,
procreatio prolis, et educatio filiorum. Nam si ad
hoc homo naturaliter inclinatur, et si huiusmodi impetus
sequitur naturam humanam, non tamen sequitur ipsam
ut humana est, sed ut animalis est, et ut convenit cum animalibus
aliis: nam et animalia naturaliter inclinatur, ut
masculi coniungatur foeminis, ut filios generent, et ut ipsos
nutriant, et foveant. Ius vero gentium dicitur, quod
non est commune animalibus aliis: sed commune est omni
humano generi. Ex hoc ergo iure pene omnes contractus
sunt introducti, ut emptio, venditio, locatio, conductio
et cetera talia, sine quibus societas humana non bene sufficit
sibi ad vitam. Inde est ergo quod mutuum et depositio,
quae etiam deserviunt ad vitam humanam in quibus alia
animalia non communicant,sub hoc iure gentium continentur.
Ius ergo gentium est quoddam ius naturale contractum.
Ius itaque illud quod natura omnia animalia docuit,
et quod sequitur inclinationem nostram naturalem ut communicamus
cum animalibus aliis, respectu iuris gentium
dicitur esse naturale. Nam si considerentur dicta in praecedenti
capitulo, ius naturale est quid commune, quid notum,
et quid immutabile. Quanto ergo ius aliquod est communis,
quam ius gentium: tanto magis meretur nomen
iuris naturalis. Ius ergo, quod omnia animalia docuit et
in quo omnia animalia communicant, est communius quam
ius gentium, et per consequens est notius: quia sunt nobis
nota confusa magis. Quanto enim aliquid est universalius,
tanto est intellectui nostro notius, et prius cadit in apprensione
nostra. Est etiam huiusmodi ius immutabilius,
quia regulae iuris quanto magis applicantur ad materiam
specialem, tanto plures defectus contrahunt, et in pluribus
casibus non sunt observandae, et maiorem mutationem

Torna all'inizio