: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 275


Domino pape noviter creato … devotus.
Suspirabam quasi lassatus in desiderio cordis mei, quod celestis ille
sponsus triumphantis ecclesie militantis viduitatem respiceret, ac eius
viduitatis incomoda optati sponsi beneficio solaretur. Et ecce quasi repente
de celo sonus, letus nuntius et iocunda relatio, meas aures implevit,
quod divina provisio vos ad summi pontificatus apicem, in eiusdem ecclesie
sponsum, christiane fidei speculum et, ut brevius cuncta complectar, in
Christi vicarium provexisset. Habet quidem tante serenitatis eventus,
unde mater letetur ecclesia, unde catholicorum principum dilatetur ylaritas,
unde fidelium omnium cetus exultet; mihi tamen specialis datur in
generalitate iocunditas, qui ea me iam video fidei subditum, cui semper
fuisse me recolo devotione costrictum. Humiliter itaque supplico et affectuose
deposco, ut et id, quod me fidei debitum vobis obligat, et siquid
ultra in me reliquum esse potest, totum credatis, si placet, ad vestre sanctitatis
obsequia ex devotionis integritate deberi.


[…] expectatione munerum a communis fructu iusticie, me, proh dolor,
gloriantur exclusum. Ego tamen, qui pre conservatione honoris persone

Torna all'inizio