Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 273

libro VIII


58. (1) DE TRIPLICI MODO RECTE PRONUNTIANDI.
(2) Pronunciatio similiter ad tria se habet, scilicet ad moderationem vocis, vultus et gestus, quia sicut bona pronutiatio sine precedentibus nichil valet, ita precedentia sine digna pronuntiatione sunt frivola. (3) Pronuntiatio igitur in voce, vultu et gestu dignam moderationem observat, ut concilietur auditor et ad fidem persuasione ducatur, ut animorum motibus incalescat.
(4) Vox enim servat in punctis, accentibus, distintionibus, subdistintionibus et clausulis suas leges, de quibus omnibus fuit in primo libro, cum de compositione tractavimus, expeditum. (5) Vox autem, sicut memoria, sine dubio a natura procedit et tamen, quadam scientia modificante iuvatur, quia usus conservat vocem et moderata deambulatio prodest multum sicut nimia excursio vocem extenuat et fatigat. (6) Ciborum, potus, et aliarum quarundam rerum causa vocis sepe bonitas impeditur et sepe, ut dicunt phisici, adiuvatur et ideo debet vox cautela non modica custodiri ne defectum, cum oportuna fuerit, patiatur. (7) Vocis autem bonitas in claritate, firmitate et suavitate consistit, que tria partim natura, partim artificio acquiruntur. Vox ergo materie consonet, ita quod res exprimi optime videatur.
(8) Vultus quoque secundum dignitatem sententie sunt mutandi,

Torna all'inizio