: Annales veteres Veronenses

155


zenonis, et duxit secum vnum Elipantem. XXIIIJ. Camelos,
quinque leopardos, Et die VIIJ.° Julij redidit vilafrancham,
Et altera die Juit vltra mencium et perexit
cremonam, et dux de marano, dux austrie steterunt octo
diebus secum.
M°. suprascripto, de mensse Januarij, februarij, marcij
et aprilis fuit tam maxima fames quod mares et femine
moriebantur de fame et non poterant habere bladum
cum denarijs in manu. Et datum fuit pro vna quaque
familia ciuitatis verone vnam quartam bladi vsque
ad nouum.
M°CCXIJ federicus ruçerius Jntrauit in alemaniam.
M°CLXVJ. Jnperator federicus (coronatus fuit) regnauit
quinque annis et Jmperauit XV annis.
M°CCXXXVIIIJ Jnperator federicus redidit Veronam
et inde in marchia militauit XV.
M°CCXXXVIIJ. Jnperator osedit Brixiam.
M°CCXXXVIIIJ die veneris IIJ.° Junij sol plurimum.
oscuratus. fuit in hora none Jta quod erat omnino sine
luce et erat dies sicut nos.
M°CLIIIJ Jnperator federicus primum Jntrauit.
Jtaliam.

Torna all'inizio