De confessionibus audiendis.
Iam nunc ad tertium capitulum accedamus, quod est de confessionibus
audiendis. Conqueruntur parrochiales sacerdotes de
nobis quod contra eorum voluntatem audimus confessiones subditorum
suorum qui sunt eis commissi, quas ipsi audire tenentur.
Utrum contra voluntatem proprii sacerdotis liceat confiteri alii discretiori,
an teneatur confiteri proprio sacerdoti.
Ideo non immerito potest queri 'utrum contra voluntatem
proprii sacerdotis liceat confiteri alii discretiori, an teneatur confiteri
proprio sacerdoti. Et quod teneatur ei confiteri, ostenditur
primo auctoritate sacre Scripture, Prover. XXVII: Diligenter
cognosce vultum pecoris tui. Si ergo vultus pecoris est conscientia
et nullus potest scire vultum sive conscientiam nisi per confessionem,
ergo, si preceptum est sacerdoti, qui habet curam anime,
scire conscientiam, subditus ei tenetur confiteri. Item, Heb.
ultimo: Obedite prepositis vestris per omnia. Ipsi enim pervigilant
quasi rationem reddituri pro animabus vestris; ergo, si sacerdos qui
habet curam tenetur reddere rationem de anima subditi, videtur
quod subditus teneatur ei statum suum indicare. Item hoc ipsum
ostenditur auctoritate canonis Innocentii in concilio generali:
"Omnis utriusque sexus fidelis, ex quo ad annos discretionis pervenerit,
omnia sua peccata solus confiteatur proprio sacerdoti".
Et eadem decretali: "Si quis ex causa voluerit aliis confiteri,
prius licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote". Si ergo
sacerdos non dat licentiam, videtur quod nullo modo possit confiteri
alii. Item, libro de penitentia, distinctione VI, Urbanus II:
"Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum
alii sacerdoti suscipere ad penitentiam sine eius consensu,
cui prius se commisit". Ergo videtur quod nullo modo liceat confiteri,
nisi proprio sacerdoti. Item ratione videtur quia confessus
aut tenetur iterum confiteri proprio sacerdoti aut non. Si sic, ergo
nullius fuit valoris prior confessio sive absolutio. Vere enim absolutus
|
|