Hanc Hydram septem habentem capita finxere poete et ex
damnis multiplicantem suis, et igne postremo ab Hercule interemptam.
Quod ego pestiferum fuisse stagnum intelligo,
Hydra dictum eo quod 'hydros' grece, 'aqua' latine sit, quod
auferre volentes contingebat quod, uno obturato hostio, scaturigines
exoriebantur plurime. Verum comperto meatu aquarum
principali eoque per devolutionem alibi desiccato, stagnum
seu paludem illam pestiferam abstulere.
LICYNNIA stagnum est Grecie inter Argos Thebasque.
LILINGUA stagnum est in confinio Gualliarum sive Cambrie,
Sabrino flumini propinquum. Hoc estus maris ingentes in modum
voraginis suscipit atque sorbet et, mirabile dictu, quantumcunque
maris ingurgitet solitos tamen margines non excedit.
Demum, reciprocante mari, susceptas evomit undas ripasque
omnes aspergit tegitque et, quod longe mirabile est, dum
aspersionem illam evomens facit si quemquam in se conversum
aspexerit, vix evadit et perraro contingit aspersus, quin tractus
submergatur a stagno, in quem qui terga detinent versa, etiam
si infundantur, omnes ab omni periculo sunt immunes.
LUMONOI stagnum est ingens, in quo .XL. dicuntur reperiri
insule, cum totidem suscipiat flumina, nec est ex insulis aliqua
absque precelsa rupe in qua nidificatur aquila, et sic quot
insule tot aquilarum nidi sunt, ingenti clamore cuncta
complentes.
MEGISBA stagnum est in insula Taprobanes, magnitudine inclitum,
ambitus quidem .CCCLXV. mil. passuum, insulas in se continens
plures, pingui pabulo letas. Ex eo duo erumpunt flumina,
Polesimundus scilicet et Cydara, in mare fluentia.
MELSYAGUM palus est apud Germanos, celeberrima
magnitudine.
MEOTIS palus et ingenti fama cognita et magnitudine memorabilis
est. Hec quidem apud Scythas habet ambitus, ut quidam
ferunt, .DCC. mil. passuum, cum nusquam sex pedum altitudinem
superet. Causatur a Tanai ab aquilone veniente,
quem iuxta Theodosiam urbem Ponto concedit. Gelu autem
premitur acri, adeo ut durante glacie iter facile transmeantibus
|
|