Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 114


[46]
Quia laudant divinitatem non senescentem
Sane quia dixerat quod divini laudarent divinitatem ut Antiquum
dierum, ne forte propter antiquitatem eam senescentem arbitreris, dicit
quod laudant eam ut non senescentem, id est adolescentem vel ut puerum
sapientem. Unde Ecclesiastes: «Melior est puer pauper sapiens», -id
est Christus de quo dicit Ysaias «Puer natus est nobis et filius datus est»,
et pauper qui, cum esset dives in celis, factus est pro nobis usque <adeo>
pauper in ferris, quod non haberet ubi caput suum reclinaret, et sapiens
de quo ait Apostolus: «Nos dicimus Christum esse Dei virtutem et
Dei sapientiam»- «rege sene et stulto», id est diabolo, «qui nescit
providere in posterum», ut effugiat eterna que sibi debentur in preparato
sibi igne supplicia. Et item dicit Ecclesiastes: «Vidi cunctos viventes,
qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo». Primus adolescens
de limo factus, id est Adam, limum, ex quo finctus est, sectatus est, et
cum eo infiniti et qui nullo digni sunt numero vel scientia, tamquam
mortui corruerunt. Sed cum Christo iuvene secundo, ait Spiritus Christi,
misericorditer vidi cunctos viventes christianos numeratos et conscriptos
esse in libro vite, unde dicit David: «Dinumerabo eos et super arenam
multiplicabuntur» qui ambulant sub sole iusticie et militant sub
Christo rege seculorum, ad lucem in bonis operibus fidei venientes.
Non ergo laudant divini Dominum senescentem, in quo frigiditas
ex etate procliva senioque defesso inmerserit, cum ipse sit sapientia,
cuius calor et fervor extat eternus, sitque etiam ignis consumens, quamvis
David rex in libro Regum annos natus LX bellicosus quondam vir
senectute frigescat et calefieri non possit, donec puella de universis filiis
Israel Abysai Sunamitis, que cum rege dormiat et senile corpus calefaciat,
queratur. Hic quippe ex ipsius nominis interpretatione, quod
est “ab Ysaac”, sacramentum attendas et sapientiam in sene indicari

Torna all'inizio