Albericus Casinensis: Flores rhetorici

56


omnibus recognoscit, sequitur, diligit. Quare diligencius
ordini pes mentis est imprimendus. De quo quidem breviter praeceptum
damus. In primis ut ipsae dictiones sibi invicem consenciant, nil
absonum oblatrent, sibilent, expedite proferri possint, se invicem
amen. Neque enim austera, inusitata vel barbara diliges, mollibus,
usitatis, latinis utere vocabulis. Arcem tenet in serie quisquis ex
habili a iunctura, decus praecium verbis acquirit; verba quasi
nimio iam usu vilia bene serendo reddit nova, reddit preciosa. Ad
quod implendum fugias incursus vocalium, praecipue tamen earundem
quae quasi quandam litem gerunt ad invicem. Apcius enim consonantes
vocalibus applicaris, apcius consonantes consonantibus
innexeris. Cavendum est enim ne quaedam sibi invicem adversantes
frequenti copulatione cohereant, ne << r >>, << s >>, << x >>, inconcinne
confligant, quarum quidem congressus in ceteris raro tolerabilis
est; quodam modo verum << r >>, << s >>, vel << x >> cum << x >>, vel << s >>
cum << x >> intolerabile videtur omnimodo. Vide in his: << Rector
Xerxes, rex Xerxes bonus >>. << M >> etiam licet minus dissonet,
fugit tamen vocales. Nequae parum hinc etiam series emicat, si ipsa
membra sibi invicem modo quolibet concinnant. Nec dico illam vel
tibi modo comodam concinnitudinem quae mediis dictionibus
tantum perpenditur, vel quae duabus extremis sillabis, vel una tantum,
vel accentu, ut << agimus, assumus, aspicimus >>, sed hanc dico quae
sic fit: << quandoque mea res te nimis atteret >>; tamen hoc non
semper facies.
VIII
1. Ne igitur diutius immoremur, operis ad finem tendamus,
reliquos colores transcurramus. Conversionem quae et apostropha

Torna all'inizio