Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 192


qui se imperatorem fuisse conquerebatur. Et mense Iulio ante Durrachium obsidionem
posuit per terram et per mare, set stolus Venencolum veniens discipauit maris obsidionem
aperuitque Dirrachenis mare. Rogerium uero filium suum omnibus sibi conmissis
in Apulia dimisit. Inter hec autem Niceforus Butanioth Constantinopolitanus imperator
aduentum Robberti ducis audiens, direxit Alexium megadomesticum suum cui equo animo
militiam totam commiserat, deditque sibi permaximam thesauri copiam, ut non solum christianorum
uerum etiam paganorum exercitum congregaret, quatenus duci Robberto uiriliter
resistere posset. Alexius ciuitatem Andropolim pergens, quoscumque poterat suscipiebat, susceptos
quotidie singulos seducens fidelitatis sacramentum occulte sibi facere studebat, quibus
unicuique priuatim multa tribuebat et plurima iurando promittebat. Ceteris autem militibus
quibus adhuc animum suum aperire timebat nil interim tribuebat, sed eos sepe sic alloquebatur
dicens: Libenter uobis ego darem si imperator, uelud ipse promiserat mihi thesauros
mitteret, sepe enim propter hoc ad eum direxi et quia non misit ualde doleo. Qui ut se
suis auditoribus quasi ueridicum redderet, uasa propria et uestes quibus utebatur quibusdam
largiebatur dicens, Si esset mihi posse, tam prudentes uiros ueluti estis, de meis uobis ego
largiendo ditissimos facerem. Et hec incessanter machinabatur ut omnium ad se militum
uoluntates subtraheret. Quibus etiam locutus est: Ibo ad imperatorem ego pro uobis loquens,
ut uestra uobis omnibus donatiua transmittat. Qui dum Constantinopolim perrexisset,
quoscumque potuit simili modo donis ac promissionibus sibi illexit, subtrahens animos
eorum ab imperatoris amore. Sed quia infidelitas numquam de se secura est, Alexius
ipse postquam cum imperatore tamquam cum domino fidelis, ut eum securum redderet simpliciter
est locutus, de se timens, noctu a Constantinopolim fugiit, et ad exercitum quem sibi

Torna all'inizio