Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 296

Tomus I


anno proximo praeterito in jurisdictione
ipsa imposita, praesentem excesserit quantitatem,
eam sicut summarie inveneris, minoratam
sic inter universas jurisdictionis tuae civitates et
loca particulari numeratione distribuas, et sic
proportionabiliter partiaris, ut nulla propterea
contra legem distributionis ipsius materia
quaestionis exorta, pecuniam ipsam per te
taliter imponendam celeriter exigi, et festinanter
recolligi facias, et ad Cameram nostram cum omni qua poteris celeritate
transmittas.
Cap. XXXII.
Communi civitatis, ut subveniant ei in aliquo
ad solutionem debitorum.
Tot sunt opera fidei et devotionis indicia,
quae continuatis successibus pro nobis
ostendistis, tot sunt servitiorum
gratitudines, et onerum factiones, quas in
nobis semper actualiter invenimus, quod dum
quietis plene solatia, quae vobis et aliis fidelibus
nostris utiliter praeparare disponimus, infra
nos ipsos assidua meditatione pensamus et
inviti [Deo teste] novas sarcinas humeris vestris
adjungimus quinimo casus etiam causas
jugiter cogitamus, per quas vestrorum
praeteritas passiones gravaminum, de quibus
nobis [teste Deo] tota mentis affectione

Torna all'inizio