Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo III

Pag. 35


Incipit tercia pars descriptionis civitatis Jherusalem et locorum
sanctorum existencium in ea et de locis contiguis civitati.
Sciendum est itaque. quod de descriptione Jherusalem. quantum ad
edificia antiqua et muros et municiones et portas. longum esset describere
et nullius profectus. Cum civitas sit mutata et pro majori parte dirupta.
ego circuivi eam pluribus vicibus. et vix videntur in aliquibus locis porte
et edificia antiqua. et ideo solum specificabo loca notabilia et venerabilia
ac memorie commendanda tam de veteri Testamento quam de novo.
Incipiamus ergo primo a monte Syon. In quo sanctissimo monte multa
Ostenduntur venerabilia. Iste mons Syon est ab uno capite civitatis
Jherusalem. et antiquitus erat ibi fortissimum castrum. quia ab oriente.
meridie et occidente habet valles magnas. sed ab aquilone versus civitatem
habebat muros et turres fortissimas et fossata magna. sed ad presens
ascendere illum montem homini cristiano est magne admiracionis. quia
super montem Syon est solum cenaculum Domini. et. prope cenaculum
Domini ad jactum unius lapidis. Est una capella Armeniorum cum uno
loco satis parvo. ubi stant iiijº calogeri Armeni: omnia autem edificia
tocius montis Syon et intra et circumcirca sunt dirupta et non habitantur.
sed sunt vinee et aggeres lapidum et muri fracti et devociones. quas
per ordinem percunctabo. In primis in illo sanctissimo monte est una
domus. que dicitur Cenaculum Domini. eo quod in die Jovis Sanctus
Cristus ibi cenam fecit cum discipulis suis. ibi lavit pedes discipulorum
suorum. ibi consecravit corpus et sanguinem suum et tradidit eum discipulis
suis. ibi incepit testamentum suum et ibi constituit beatum Petrum
suum vicarium. Ibi beatus Johannes recubuit supra pectus ejus: ibi predixit proditorem suum: ibi predixit Petrum esse eum negaturum: ibi
predixit se tercia die resurrecturum: ibi promisit Spiritum Sanctum post

Torna all'inizio