seruum suum interfici, et sic digna factis recepit. Cum
autem attuli vobis parabalam hanc, quoniam quicunque
facit sicut iste, cito retribuetur ei secundum facta sua.
Post hoc vero scripsit iudex omnia que dicta fuerant de
Dimna et que ipse respondit, et remisit ipsum ad carcerem.
Et recedentes iuerunt omnes ad domum regis. Postea vero
frequenter ibat Dimna asserens multa verba. At illi non audiebant
ipsum. Et ait mater leonis: Si relinquis Dimnam
viuum ex quo fecit omnia mala et aduersa, adhuc inueniet maxima
mala et tribulationes multas, et incides in ruinam que
resarciri non poterit. Et factum est, cum ipsa loqueretur
leoni de die in diem, intrauit hoc in animum suum, et certificatus
est quoniam verum fuit.
Et productus leopardus testificatus est de Dimna ea que ab
ipso et a Kelila audiuerat, quoniam transiuit per domum
suam. Et misit rex pro lupo qui erat in carcere iuxta Dimnam,
et presentatus regi testificatus est contra Dimnam que
audiuit de eo loquente ad Kelilam et que sibi respondit Kelila.
Tunc credidit leo, et nouit quod Dimna decepit et seduxit
ipsum, ut interficeret Senesbam, et mandauit Dimnam duci
et interfici.
Sic oportet virum intelligentem ab huiusmodi cauere et
scire quoniam quicumque querit bonum suum cum malo
alterius, peccat contra se ipsum et capitur in malicia operationum
suarum.
EXPLICIT CAPITULUM TERCIUM. SEQUITUR CAPITULUM
QUARTUM.
|
|