Salimbene de Adam: Cronica

Pag 634


De decima omnium ecelesiarum quam fecerat colligi papa Gregorius decimus
pro Terre Sancte succursu, quam alibi papa Martinus postea
commutavit.
Porro de legato supradicto adhuc dicemus, cum pervenerimus
ad dominum papam Martinum quartum, qui misit istum
legatum in Romagnolam; in qua habenda expendit XIIII vicibus
centum milia florinos aureos. Et in solo castro Meldule, quod V
mensibus fuit obsessum, expendit papa Martinus IIII CCC milia
libras imperialium tempore istius legati. Hec fuit decima omnium
ecclesiarum, quam faciebat colligi papa Gregorius decimus pro
Terre Sancte succursu, que taliter commutata fuit.
Isti supra positi fuerunt XII nobilissimi ecclesiastici principes
et legati, quos in Lonbardiam et Romagnolam misit Ecclesia, non
solum pro animarum salute, verum etiam et contra draconis astutiam,
Fridericum scilicet, qui cum suis principibus et sequacibus
conabatur subvertere ecclesiasticam libertatem et corrumpere fidelium
unitatem. Et sic verum apparet verbum Eccli. XXXIII:
Contra malum bonum est et contra vitam mors. Sic et contra virum
iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo contra
duo et unum contra unum. Et quia, sicut dicit Ys. XXXII:
Fraudulenti vasa pessima sunt. Ipse enim cogitationes concinnavit ad
perdendos mites in sermone mendatii, cum loqueretur pauper iuditium,
ideo aliquos principes Friderici describendos putavi ad noticiam
preteritorum habendam. Nam, sicut dicit Daniel V: Deus
altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dederat
Friderico. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi
populi, tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat
interficiebat et quos volebat percutiebat. Quos volebat exaltabat et
quos volebat humiliabat. Quando autem elevatum est cor eius, et
spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio
regni sui, et gloria eius ablata est, et a filiis hominum eiectus est.
Ad litteram Fridericus imperator condam nobiles de regno Sicilie,
Apulie et Calabrie Terreque Laboris interfecit atque delevit et
alios surrogavit, iuxta verbum quod scriptum est, Iob XXXIIII:
Conteret multos et innumerabiles et stare faciet alios pro eis.

Torna all'inizio