C. Marius delevit. Ex quo tractum est, ut turpis
vitae homines ambrones dicerentur.
Antiae muliebres capilli demissi in frontem appellati ex
Graeco videntur: quod enim nos contra, illi antion dicunt.
Amneses appellantur urbes sitae prope amnem, ut a mari
maritimae. Unde Interamnae et Antemnae dictae sunt, quod
inter amnes sint positae, vel ante se habeant amnes.
Amptermini, qui circa terminos provinciae manent. Unde
amiciri, amburbium, ambarralia, amplexus dicta sunt.
Angiportus iter compendiarium in oppido, eo quod sit angustus
portus, id est aditus in portum.
Angeronae deae sacra a Romanis instituta sunt, cum angina
omne genus animalium consumeretur, cuius festa Angeronalia
dicebantur.
Actus modo significant in comoediis et tragoediis certa spatia
canticorum; modo iter inter vicinos quattuor pedum latum;
modo in geometrica minorem partem iugeri, id est
centum viginti pedum; modo motum corporis, ut histrionum
et saltatorum, qui etiam ex hoc ipso actuosi dicuntur.
Auxiliares dicuntur in bello socii Romanorum exterarum
nationum, dicti ex Graeco vocabulo auxesis, quod nos dicimus
rerum crescentium auctionem.
Ausoniam appellavit Auson, Ulixis et Calypsus filius, eam
primum partem Italiae, in qua sunt urbes Beneventum et
Cales; deinde paulatim tota quoque Italia, quae Appennino
finitur, dicta est Ausonia ab eodem duce, a quo urbem etiam
conditam Auruncam ferunt.
Alumento pro Laumedonte a veteribus Romanis necdum adsuetis
Graecae linguae dictum est. Sic Melo pro Nilo, Catamitus
pro Ganymede, Alphius pro Alpheo dicebatur.
|
|