omni tempore silentium servans; causa autem illius in suo libro
demonstrat.
Anno domini 130 primitus celebrata fuit missa in ecclesia grecorum
que ante fiebat hebraice. In eo anno Aquilia genere ponticus videlicet
secundus interpres mosaice legis claruit.
Anno domini 134 passus est sanctus Pieganus episcopus.
Anno domini 140 passa est sancta Simforiana cum 7 filiis suis.
Anno domini 145 floruit Pompeus Trogus natus ispanus qui totius
orbis historias a tempore Ninii regis asiriorum usque ad monarchiam,
latino sermone deduxit per annos 44.
Anno domini 147 Galienus medicus ortus de Pergamo Rome claruit.
Anno domini 153 obiit sanctus Sirus Papie episcopus.
Anno domini 160 passa est sancta Potentiana virgo.
Anno domini 170 papa Anicetus ordinavit ut clericus haberet barbam
clericatam et non mitriatam.
Anno domini 171 floruit Egisippus scriptor istoriarum.
Anno domini 186 passus est in Mediolano sanctus Franciscus (?).
Anno domini 223 apud Coloniam passe sunt undecim milia virgines.
Anno domini 240 Origenes scriba in Alexandria floruit. eo tempore
floruit affricanus inter scriptores ecclesiasticos nominatissimus.
Anno domini 254 passi sunt Laurentius et Hippolitus.
Et septem dormientes ceperunt dormire.
Anno domini 290 passi sunt Marchus et Marcellianus et natus est
sanctus Martinus.
Anno domini 297 obiit sancta Anastasia, sancta Christiana, sanctus
Blasius et sanctus Vitus.
Anno domini 308 passa est sancta Agnes.
Anno domini 309 passa est sancta Lucia et passi sunt sancti Fidelis,
Erasmus, Carpopharus et sancta Euffemia.
Anno domini 314 Magi ducti sunt Mediolanum.
Anno domini 317 obiit Maria egiptiacha.
Anno domini 322 obiit sanctus Zeno Verone episcopus.
Anno domini 331 inventa est sancta Crux a beata Helena.
Anno domini 335 passa est sancta Chatelina: eodem tempore floruit
Paulus primus eremita.
Anno domini 343 vel 345 obiit sanctus Nicolaus et ductus est in
barcham.
Anno domini 360 passi sunt Gordianus et Ciprianus. eo tempore
fuit Merlinus profeta anglorum.
Anno domini 364 passus est sanctus Donatus episcopus. eo tempore
passi sunt Johannes et Paulus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|