6. Praeterea, peccatum post mortem etiam in anima manet. Sed sensualitas non
manet: quia solus intellectus separatur, ut Philosophus dicit in 2 de Anima,
et 12 Metaphysic.. Ergo in sensualitate non est peccatum.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod nonnullum vitium est cum caro adversus
spiritum concupiscit. Sed hoc non contingit nisi secundum inordinatos motus
sensualitatis. Ergo in ea est vitium et peccatum.
Hoc etiam expresse habetur per hoc quod in littera dicitur, quod si in motu sensuali
tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum peccatum est.
Ergo videtur quod saltem veniale peccatum in sensualitate esse possit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod omnes primi motus qui sensualitati adscribuntur, ut
verba Augustini asserunt, peccatum sunt; sed motus praecedentes, quos supra
naturales diximus, qui imaginationem non sequuntur, sed solum naturalium
qualitatum actionem, ratione peccati carent, secundum quod potest verificari
quorumdam dictum, qui dicunt, quod motus primo primi non sunt peccatum,
sed motus secundo primi sunt peccatum; ut per primo primos motus naturales,
et per secundo primos motus sensualitatis intelligamus, in qua peccatum est,
etiam sicut in subiecto: quod sic patet.
Peccatum enim, ut pertinet ad praesentem considerationem, non est aliud quam
inordinatus actus ad genus moris pertinens. Nullus autem motus ponitur in
genere moris nisi habita comparatione ad voluntatem, quae principium est
moralium, ut ex 6 Metaph. patet: et ideo ibi incipit genus moris ubi
primo dominium voluntatis invenitur. Habet autem voluntas in quibusdam
dominium completum, in quibusdam vero incompletum. Completum dominium
habet in illis actibus qui ex imperio voluntatis procedunt; et hi sunt actus deliberationem
sequentes, qui rationi adscribuntur. Sed incompletum dominium
habet in illis actibus qui non per imperium rationis procedunt, sed tamen
voluntas eos impedire poterat, ut sic quodammodo voluntati subiaceant, quantum
ad hoc quod est impediri, vel non impediri: et ideo inordinatio quae in his
actibus contingit, rationem peccati causat, tamen incompleti: et ideo in his actibus
peccatum levissimum et veniale est, non autem mortale, quod est perfectum
peccatum. Deformitas autem cuiuslibet actus illi potentiae attribuitur ut subiecto
quae actus principium est: et ideo cum sensualitas sit principium horum
actuum, convenienter in ea peccatum esse dicitur ut in subiecto.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sensualitas nobis pecoribusque communis
sit, tamen aliquid convenit sensualitati in nobis quod non convenit sibi in
brutis, scilicet esse aliqualiter subiectam rationi, ratione cuius in sensualitate
humana potest esse peccatum, non autem in sensualitate brutali.
|
|