Petrus Damiani: Epistulae

Pag 227


Qui ergo divites sunt, dispensatores potius iubentur esse, quam possessores,
et non proprii iuris debent deputare, quod habent, quia non ad
hoc bona transitoria perceperunt, ut deliciis affluant, vel in proprios
haec usus insumant, sed ut amministrationis fungantur officio, dum in
commisso permanent villicatu. Quapropter qui stipem pauperibus erogant,
aliena reddunt, non sua distribuunt. Unde et Dominus elemosinam
praecepturus ait: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus,
arbiter dicturus est in iudicio: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim et non
dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi bibere . Ac si dicat:
Quia noluistis ea ministrare conservis, quae pro illorum refrigerio percepistis,

Torna all'inizio