Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

216


meruit decorari. ratio autem, que nos movet ad hoc credendum,
est ista. constat enim Apostolos istam consuetudinem habuisse,
quod quando alique civitates vel aliqui de ipsis civitatibus
ad fidem Christi veniebant, mox ipsi Apostoli eis episcopos
destinabant. unde beatus Petrus illis, qui fuerant conversi in
civitate Ravenne, statim sanctum Appollinarem in episcopum
dedit. Marchus evangelista illis, quos converterat apud Aquileiam,
sanctum Hermagoram episcopum ordinavit. illis autem,
quos converterat apud Alexandriam, sanctum Anianum in episcopum
assignavit. sanctus quoque Paulus apostolus per omnes
civitates, quas convertebat, episcopos ordinabat. unde et Thimotheum
fecit episcopum apud Ephesim et Titum apud
Cretam. ostendimus autem supra per auctoritates et rationes
quod prima civitas Ytalie, vel una de prioribus in qua fides Christi
fuit publice recepta et in qua fuerunt Dei sacrificia primo publice
celebrata, fuit civitas Ianue. fuit autem ad fidem Christi

Torna all'inizio