Guido Faba: Dictamina rhetorica

99


imperii duci felicissimo, dignis et magnis laudibus decorato,
B. illustris dux Austrie salutem et optata semper felicitate
beari. Volentes ad Romanam curiam pro quibusdam nostris
negotiis proficisci, a vestra gratia postulamus per vestras
partes cum nostra familia fiduciam transeundi.
CLXXXXVIII.
Responsiva ad predictam.
Serenitatis vestre magnificentia bene novit qualiter nos
oportet locis proximis et vicinis civitatibus deservire; quia,
si contraria faceremus, ipsi nobis victualia denegerent. Cum autem
contra Lombardos in servitium Romani principis velitis
accedere, sicut fertur, fiduciam vobis non valemus concedere
quam petistis, licet in aliis cupiamus excellentiam vestram
pro viribus honorare.
CLXXXXVIIII.
De marchione ad marchionem.
Excelso ac magnifico viro domino C., illustri marchioni
Montisferrati cui decus et fama laudes plurimas acquisivit, D.
Estensis et Anconitanus marchio salutem et prospera prosperis
cumulare. Cum vos oporteat contra tales inimicos nostros
exercitus congregare, qui nobis offensiones plurimas intulerunt,
vestram nobilitatem de qua plene confidimus deprecamur,
quatenus in nostrum, si placet, auxilium veniatis tam
magnifice quam potenter.

Torna all'inizio