Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 98


discordiam inter Octavianum nunc papam Victorem vocatum
et R[olandum] papam Alexandrum nominatum et ut
auditis utriusque rationibus, quis iustius ac rationabilius
deberet esse apostolicus, diiudicarent; dicens esse pocius in
veritate cognoscere, quis ipsorum magis foret catholicus atque
iure in apostolica dignitate dignior existeret, quam sic prevaricantes
et, quis eorum in veritate deberet esse papa, ignorantes
et, cum unus tantum apostolicus esse debeat in toto orbe,
duos tenentes, animas suas propter talem discordiam amitterent.
Octavianus vero legatos audiens imperatoris eosque magno
gaudio suscipiens et predicte dissensionis desiderans audire
sententiam sanctorum virorum, ad prefixum terminum se
venturum legatis promisit. R[olandus] autem eisdem legatis
renuntiavit se minime venturum ad talem conflictum, dicens
se a nemine debere iudicari, cum ipse omnes alios iudicare
debeat; et sic respondit, acsi iam esset in concordia et sine
aliqua dissensione ad apostolicatus honorem sublimatus.
Octavianus vero ad terminum statutum veniens et patriarcha
Aquilegie multique archiepiscopi et episcopi ac abbates
aliique quam plures religiosi viri, pro quibus imperator miserat,
Papie omnes congregati sunt.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio