cum adversario dum tecum in vita est. Si enim c.87v.b
non concordaveris, tradet te iudici, iudex ministro
et minister te ponet in carcere sempiterno, quamquam
aliter clamet vulgus, cui nec racio nec auto-
ritas, sed tantum metus per gestum morientum occurrit.
Ego autem tota mente profiteor miserum esse
nescire mori; et qui non vult exire de corpore repugnat
ne de carcere educatur. Est quippe corpus
carcer anime, dicente Regio Psalmista in psalmo
141: " Educ de carcere alias custodia animam meam
Domine" . Et Iob VII: " Circumdedisti me carcere" .
Et vere, nisi nos cecet dyabolus, cernemus sine tenebris
quod luteas domos incolimus et in corpore terreno
subsistimus, cum dicat Apostolus in II ad Cho.
IIII c.: " In vasis fictilibus habemus thesaurum c.88r.a
nostrum" . Et Deus ad Phronesim loquens, in li. VI
de Bea. puer.:
" Spiritus a celo terris demissus in orbe
Terreno peregrinus erit, carnisque receptus
Hospicio luteum tegmen novus hospes habebit" .
|
1
5
10
15
20
|