Quod papa Gregorius decimus in concilio Lugdunensi cassavit Ordinem Saccatorum.
Cassavit similiter illos qui se dicunt esse Apostolos et non
sunt.
Anno Domini MCCLXXIIII, indictione II, factum fuit concilium
generale a papa Gregorio decimo in civitate Lugduni.
In quo concilio cassavit papa Ordinem Saccatorum et congregationem
sive potius dispersionem illorum rusticorum et ribaldorum
qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed sunt sinagoga
Sathane et prenuntii Antichristi, quorum principium in Ghirardino
Segallello fuit in civitate Parmensi, qui multipliciter stultizavit,
ut superius memini me dixisse et etiam vidisse, et multos
alios secum fecit pariter stultizare. Sed implebitur in eis quod
David iam diu predixit, Ps.: Ad nichilum devenient tamquam
aqua decurrens; intendit arcum suum, donec infirmentur.
De decretali pape Innocentii tertii, que prohibet ne novelle religiones
consurgant.
Iste arcus intensus fuit papa Gregorius decimus, qui in generali
concilio Lugdunensi cassavit religiones mendicantes que noviter
apparuerant, ut Saccatorum et istorum ribaldorum qui se
appellabant Apostolos, volens implere decretalem Innocentii tertii,
quam fecit in concilio generali, que sic dicit: «Ne nimia religionum
diversitas gravem in Ecclesia Dei confusionem inducat,
firmiter prohibemus ne quis de cetero novam religionem inveniat.
Sed, quicumque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis
assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo
fundare, regulam et institutionem accipiat de approbatis. Illud
etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi
habere presumat, nec unus abbas pluribus monasteriis presidere».
Require decretalem pape Gregorii decimi, quam fecit in concilio
Lugdunensi, in qua religiones noviter factas cassavit, pro eo quod
mendicando gravant populum Christianum; insuper et quia contra
prohibitionem Romane Ecclesie consurgere volunt.
|
|