Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 304


spei vela secunda deducerent, dum tamen credebamus
terram promissionis attingere, contrariorum ventorum
impulsus mox in altitudinem pelagi valde celerius reducebant.
Et idcirco expedit ut in apparatu succursus morantium
apud Tyrum, vestra et aliorum sociorum vestrorum
industria non lentescat. De negotio Lombardiae
illud in eventu tandem invenimus quod divinatio mea et
magistri Petri de Sancto Germano longe priusquam veniret
magister [H.] ad curiam, praesagivit. Magister pedem
habet in motu quem discipulus in uxoris querelam et
taedium prosequetur.
n. 10
Fateor, pater, quod juste redarguor, sed injuste condemnor;
eatenus verumtamen justiciae nota porrigitur,
quatenus efficacia justae petitionis extenditur quam subsequentis
objectio defensionis elidit. Sed et tolerandus est
filius si peccavit, et paternae decet condemnationis mole
non obrui, quam, licet appellationis lima prompte non
lateret, supportationis tamen remedio reverenter evitat.
Etenim quod in taciturnitate filialis obsequii expergefacta
memoria paternae dilectionis obstupuit, quam in
oblivionem unius pauperis filii sed devoti, oblectamenta
nobilium et sublimium amicorum delinimenta seduxerant,
stupentem patrem natura cogente non arguo, si
somnolentus a filio voluit per frequentis vocis instantiam
excitari. Crudelis tamen et impia conditio sequeretur, si

Torna all'inizio