8. RATIOCINATIO
Ratocinatio est per quam ipsi a nobis
rationem poscimus, quare quidque dicamus, et crebro
a nobis poscimus uniuscuiusque propositionis explanationem,
hoc modo: Bene maiores hoc statuerunt
ut, quem armis cepissent, nullum regem vita privarent.
Quid ita? Quia facultatem quam nobis dedisset fortuna
iniquum erat in eorum supplicio consumere, quos eadem
fortuna paulo ante in statu amplissimo collocarat.
Quid quod exercitum contra duxit? Desino meminisse.
Quid ita? Quia viri fortis est eos hostes putare, qui
de victoria contendunt, sed, qui visti sunt, eos homines
iudicare ;
et dicitur erothema .
9. SENTENTIA
Sententia est oratio sumpta de vita que, aut
quid sit, aut quid esse oporteat in vita, convenienti brevitate
ostendit, hoc modo: Hic vere dicitur esse liber,
qui nulli turpitudini servit .
Sunt tamen quedam sententie que ratione indigent
confirmari, ut si dicam: Omnes bene vivendi rationes
in virtute consistunt, pro eo quod sola virtus in sua permanet
potestate. Omnia enim preter illam sunt
posita sub fortuna .
Sententia licet multum offerat ornamentum, raro
tamen convenit interponi, quoniam magis pertinet ad
morale;
|
|