INCIPIT SEXTUS.
1. (1) DE DICTAMINE SECUNDUM
STILUM GALLICUM.
(2) "Tres michi convive prope disentire videntur". Unde si habent diversos animos qui ad epulas tulliane refectionis accedunt, non est nobis, Romanum stilum tenentibus, admirandum, (3) quia in mensa tuliana delicie discumbentibus innumerabiles apponuntur et approbande sunt sententie singulorum dummodo supra radonis basim firmiter sint fundate. (4) Quare modum elegantissimum quem servant Gallici dictatores operi nostro duximus inserendum, ut ad plenum singuli possint quod desiderant invenire.
2. (1) QUID SIT DICTAMEN.
(2) Dictamen est congrua et apposita litteralis editio, de aliquo vel mente concepta vel sermone vel litteris declarata. (3) Unde, sicut est triplex vox, scilicet imaginaria, scripta, prolata, sic triplex videtur esse dictamen, scilicet mentale, scripturale, vocale. (4) 'Congrua' dicitur litteralis edictio idoneitate verborum et sententiarum, quia non sufficit ut sit latinitas in sermone nisi sententie rei de qua intenditur respondeant competenter.
|
|