"decore" et "corpore" composita (ut "concolor", "indecor" uel "dedecor",
"bicorpor"). 57 "Memor" etiam et "immemor" communia
sunt, que neutro quoque iunguntur, sed figurate; et "auctor",
quando" auctoritatem significat, commune est; "quatuor" omnis
generis est pluraliter. 58 In ur neutra sunt, ut "murmur"; excipiuntur
propria (ut "Anxur"), uel gentilia (ut "Astur"), uel appellatiua
auium (ut "turtur", "uultur", "furfur"), que sunt masculina;
uerbalia uero et que hominibus utriusque sexus imponi possunt,
communia sunt, ut "augur", "fur", "Ligur" (excipitur "satur", masculinum,
cuius femininum "satura" facit). 59 In as feminina sunt, ut
"ciuitas"; excipiuntur patria, ut "Rauennas", "Arpinas", que ideo
circumflectuntur, quia per sincopam ti proferuntur; similiter "optimas",
"primas", que communia sunt omnia, et propria uirorum,
ut "Mecenas", "Lenas", "Andreas", et tria appellatiua, "mas", "as",
"uas, uadis", que masculina sunt, et tria neutra, "fas", "nefas", "uas,
|
|