Petrus Damiani: Epistulae

Pag 142


ait: Quia non cognovit mundus per sapienciam Deum, placuit Deo per
stulticiam praedicacionis salvos facere credentes . Illa, sicut sacra testatur
hystoria, ingressa est cum multo comitatu et diviciis, camelis quoque portantibus
aromata et aurum infinitum nimis et gemmas preciosas. Ista vero
cum Hermisindi cognata sua non dispari sancti Spiritus fervore succensa
tamquam Maria Magdalene cum altera Maria veniunt ad sepulchrum, non
ut corpus Iesu perungant fomentis aromatum, sed ut pedes eius fluentis
irrigent lacrimarum. Non enim iam querunt viventem cum mortuis, sed
adorantes tenent vestigia resurgentis. Carnalis plane Salomon reginae Saba
questium nodos et mysteria reseravit enigmatum, nostra vero regina nil
sibi solvi proposuit, nisi suorum vincula peccatorum. Salomon namque
fuit figura Christi, et quaedam velut imago sive prophetia personam
nostri salvatoris expressit. De illo quippe dicitur, quia locutus est tria
milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque milia . Ubi presto subiungitur,
quia disputavit etiam super lignis a cedro, quae est in Libano,
usque ad ysopum, quae egreditur de pariete, et disseruit de iumentis et
volucribus et reptilibus et piscibus .

Torna all'inizio