Alexander autem stupefactus multumque miratus dixit regine:  
"Si apud nos talia miracula uiderentur, digna et speciosissima  
probarentur." Regina respondit: "Bene dicis, Alexander. Plus  
enim apud Grecos quam apud nos digna fuissent." Statim, ut  
audiuit Alexander nomen suum nominari, turbatus est ualde,  
et facies eius pallore mutata est. Cui regina: "Vt uerius tibi  
dicam, Alexander." Et hoc dicens apprehendit eum per dexteram  
et ad aliud cubiculum introducens ostendit ei ymaginem suam  
in membrana depictam. Cumque uidisset eam Alexander,  
tremere ac palescere cepit. Cui regina dixit: "Quare mutatus  
est color tuus, destructor Perside et Indie, imo tocius orbis?  
Modo sine occasione hominis manus Candacis regine improuise  
succumbis. Scias itaque, Alexander, quod nullatenus debet cor  
hominis exaltari, quia, cum omnis prosperitas homini sit concessa,  
illico aduersitas preparatur." Audiens hoc Alexander cepit  
stridere dentibus et caput eius ex omni parte reuoluere. Cui  
regina dixit: "Quid infra temet ipsum turbaris? Quid nunc potest  
uirtus tua imperiali gloria exercere?" Alexander respondit: "Irascor,  
regina, quia gladio careo." Regina dixit: "Si gladium haberes,  
quid nunc facere posses?" Alexander respondit: "Eo, quod  
sponte traditus sum tibi, et te prius occisam me ipsum occidere  
non tardarem." Regina respondit: "Vt sapiens imperator respondisti.  
At tamen non tristeris, quia, sicut liberasti uxorem Candeoli  
de manibus regis Brebicorum, ita et te exemam de manibus  
barbarorum, quia, si notus foret aduentus tuus barbaris, te  
occiderent, eo quod Porum, regum Indorum, propriis manibus  
occidisti. Vxor enim Carateni, filii mei, filia Pori fuit." Et hiis  
dictis apprehendit eum per dexteram et in triclinium introduxit  
et ait filiis suis: "Filii karissimi! Huic militi amorem domesticum  
ostendamus, quia et ille Alexander nobis amiciciam  
exercuit." Respondit Caratus, iunior filius eius, et ait: "Mater  
mea! Verum est, quia uxorem fratris mei de manibus inimicorum  
liberauit. Vxor tamen mea hunc Anthiochum occidere me compellit.  
Dolebit enim exinde Alexander, eo quod Porum, patrem  
eius, occidit." Candacis regina respondit: "Et quod nomen  
acquiremus, fili mi, si hunc sub tanta prodicione occidimus?"  
Audiens hoc Candeolus dixit ei: "Me iste saluauit et uxorem  
meam saluam michi restituit. Saluumque illum usque ad sui  
imperii castra reducam." Cui Caratus respondit: "Quid hoc est?  
Enarrare, frater mi: Vis in hoc loco uterque nostrum gladio  
moriamur uicissim?" Cui Candeolus ait: "Nolo. Sed si uis hoc  
facere, sum paratus." etc.  
Qualiter Alexander euasit de manibus Candacis regine  
Audiens hoc Candacis regina, quod uolebant se inuicem  
fratres interficere, tristis effecta est nimis et apprehendit Alexandrum  
per dexteram ducensque illum in secretum locum ait illi: 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
 
  |