Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 267

Liber III


vel supervacuas particulas multas apponunt vel detrahunt necessarias. Illa igitur optima compositio erit, in qua nihil deerit quod desiderari, nihil supererit quod auferri possit.
De numerosa oratione.
Cap. XXV.
Quoniam autem oratio per aures in animum transfunditur, aures autem numeris ita capiuntur, ut Aristoxenus non ignobilis philosophus animam harmonia quandam dicere non dubitaverit, numeris quibusdam quasi pedibus feratur et aures perfecto quodam et, ut ita dicam, rotundo verborum ambitu impleat necesse est. Qui quidem quum pro qualitate materiae nunc trardius incedit, nunc celerius currit, tum graviorem, tum acutiorem harmoniam, sive concentum ex sese parit. Quum ita instabilis est, ut tenorem servare nullum queat et incomposito verborum strepitu inanem quandam et immodulatum sonum efficit, ab auribus confestim animoque respuitur. Quanquam id aures iudicare, nisi docte atque assuetae sint, plane non possunt: sentiunt tamen optimum illum atque absolutissimum sonum quoquo modo etiam indoctae. Sed ut in musica minima quaeque deprehendere nisi pertissimus artis non potest, sic in hac re ultimam illam, atque absolutissimam perfectionem intelligere

Torna all'inizio