vel increpando summoveam. Non ausim dicere,
ut alii per me edocti luxuriantem nimiis sarmentis
papalem sedem, que Christi vinea est, ferro coerceant
et plenas uvas, non graciles labruscas ferre compellant.
Quod cum facio, nunquis erit, qui aut mihi os aut sibi
aures velit occludere, ne dicam supplicium mortemque
proponere? Hunc ego, si hoc faciat, etiam si papa
sit, quid dicam esse: «bonum» ne «pastorem» an
«aspidem surdam, que nolit exaudire vocem incantantis»,
velit eiusdem membra morsu venenoque prestringere?
II. 5 Scio iandudum expectare aures hominum, quod nam
pontificibus Romanis crimen impingam: profecto
ingens sive supine ignorantie sive immanis avaritie,
que est «ido1orum servitus», sive imperandi vanitatis,
cuius crudelitas semper est comes. Nam aliquot
iam seculis aut non intellexerunt donationem Constantini
commenticiam fictamque esse aut ipsi finxerunt
sive posteriores in maiorum suomm dolis vestigia
imprimentes pro vera, quam falsam cognoscerent, defenderunt,
dedecorantes pontificatus maiestatem, dedecorantes
veterum pontiticum memoriam, dedecorantes
religionem christianam, et omnia cedibus, ruinis
flagitiisque miscentes. Suam esse aiunt urbem Romam,
suum regnum Sicilie Neapolitanumque, suam
universam Italiam, Gallias, Hispanias, Germanos,
Britannos, suum denique occidentem: hee enim cuncta
in ipsa donationis pagina contineri. Ergo hee omnia
tua sunt, summe pontifex? Omnia tibi in animo est recuperare?
|
|