: Formularium florentinum artis notariae

108


superius legitur superimponere presumpseri[n]t, vel datum
aut factum est, vel apparuerit, quod contra hec sit,
aut si ab omni persona et loco inde litigante vel molestante
non defendiderint, et omnia et singula non observaverint,
tunc illam eandem penam soldorum .C.
pisanorum dare et solvere, et omne dampnum et expensas
resarcire et emendare, de iure, sub illius persone
obligo, per quam magis cogi posset, dicto I. et
eius heredibus per stipulationem promiserunt, hoc instrumento
semper ex pacto firmo manente; pro qua siquidem
venditione et concessione, et his omnibus et singulis,
fuit confessus dictus I. in veritate, et non spe
future numerationis, se recepisse et habuisse a dicto I.
emptore, nomine pretii, libras tot pisanas, exceptioni
non numerate pecunie et omni legum auxilio renumtians,
unde duo libelli seu instrumenta uno tenore facti
seu facta sunt.
DE VENDITIONE FACTA A CREDITORE.
Cum M. filius I. haberet iure pingnoris obligatam a
tali talem rem, positam loco tali, pro libris .L., ut continebatur
in scriptura publica inde facta manu talis iudicis
et notarii, et non esset sibi exinde satisfactum, ut asserebat,
quia ex pacto sibi vendere et alienare licet,
ideoque creditoris officio fu[n]gens, hoc venditionis instrumento,
iure creditorio, scilicet tanquam creditor
iure proprio vel libellario, vendidit, dedit, tradidit et
concessit tali filio talis, de loco tali, integre videlicet:
tales res positas et cetera. Set in defensione dicens sic:
quam rem promisit eidem, iure creditoris, ab omni persona
et loco defendere et expedire, et se dicti debiti
creditorem esse, et ita debere recipere et habere, et ita
debitum et nomen esse et defendere, ut in dicta scriptura
continetur, et cetera, ut supra de pena et pretii
confessione et aliis.
DE VENDITIONE FACTA A TUTORIBUS ET MANDATARIIS
PRO SOLVENDO DEBITO PUPILLI.
Martinus et P. testamentarii tutores vel legittimi P.

Torna all'inizio