Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1098


profitentes obedientiam ex necessitate coguntur. Obedientia vero perfecta
est secundum quam subditus simpliciter obedit in omnibus quae non sunt
contraria legi divinae, vel regulae quam professus est; unde ibidem B. Benedictus
dicit: «Perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur, nec continetur
professionis angustiis; largiori voluntate fertur in latitudinem caritatis, et
ad omne quod iniungitur, spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modum
non considerans, in infinitum extenditur»; et ad hanc obedientiam nullus tenetur
debito necessitatis, sed solum ex honestate quadam, sicut tenetur semper
aemulari charismata meliora.
Quidam tamen aliter dicunt, scilicet quod obedientiam professi, ex necessitate
tenentur obedire praelatis suis non solum in his quae ad regulam pertinent, sed
in omnibus quae regulae non contrariantur, sive sint indifferentia, sive de
numero bonorum, dummodo non sint altiora quam professio proprii ordinis
requirit; sed ad aequalia vel faciliora praelatus cogere potest, etiam si secundum
praecepta regulae non sint. Sed prima opinio est longe melior: quia cum
debitum obedientiae ex ordine praelationis causetur, ad illa tantummodo ex
obedientiae voto subditus obligatur ad quae praelatio est ordinata. Ad hoc
autem praelationes in religionibus ordinantur, ut status religionis secundum
instituta regulae conservetur; et ideo in his solum quae ad regulam pertinent,
debitum obedientiae causatur. Sciendum autem, quod ad regulam pertinet aliquid
dupliciter; vel directe vel indirecte. Directe, sicut ea quae in statutis regulae
continentur, ut non comedere carnes, tenere silentium, et huiusmodi.
Indirecte, sicut ea quae pertinent ad mutua obsequia, sine quibus status religionis
servari non posset, vel etiam quae pertinent ad poenam transgressionum;
etsi de eis nulla specialis mentio in regula fiat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod praeceptum Apostoli intelligitur non de omnibus
absolute, sed de omnibus quae ad praelationem patris ad filium pertinent:
quia in quibusdam, ut Philosophus dicit in 9 Ethic., magis est obediendum
patri, et in quibusdam magis duci exercitus quam patri, et in quibusdam magis
medico, et sic de aliis.
Ad secundum dicendum, quod Beatus Benedictus loquitur de obedientia perfecta,
quam omnes obedientiam profitentes ex honestate aemulari debent; non
tamen obligantur ex necessitate.
Ad tertium dicendum, quod castitas est virtus habens determinatam materiam,
et determinatum actum: similiter et paupertas. Obedientia vero habet generalem
materiam, ut dictum est; et ideo si aliquis obedientiam absolute voveret in
omnibus, esset confusio religionum, quia idem teneretur servare unus quod
alter; et ideo votum obedientiae determinatur secundum certam regulam. Non
est autem simile de aliis duobus votis.

Torna all'inizio