Guizzardus Bononiensis: Recollecte super Poetria Magistri Gualfredi (accessus)

Pag 289


interfecerat ob thesauros ecclesie habendos, direxit humiliter suos
gressus. Hic vero, videns quod propter mellifluum ornatum modi loquendi,
per modum doctrine in summam redactum, poterat in curia concludere
quod optabat, epylogationem presentis operis perpetrandam commisit.
Qua fine legitimo consumata, laudum papalium et cardinalium continentia,
obtinuit quod petiit ab eisdem, et ab aliis curialibus gloriam et honorem.
Causa materialis idem est quod subiectum libri. Ideo cum omnia, que hic
dicuntur, reducantur vel per se dicantur de ornato modo loquendi in stilo
dictaminis, ipsum erit causa materialis.
Causa vero formalis est duplex, scilicet forma tractatus et forma tractandi.
Forma tractatus est distinctio libri per partes principales et partium principalium
in partes minutas, quousque deveniatur ad minimas sententiam continentes.
Forma tractandi idem est quod modus agendi, qui est divisivus, continuativus
et exemplorum positivus.
Causa finalis assignari potest, videlicet ut tali oratione ornata in omnibus
enarrandis gratiam adquiramus.
Nunc ad divisionem libri accedentes ...

Torna all'inizio