Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 94


2. Quare conclusio non incipit per signa
 
Conclusio autem huiusmodi non incipit per aliqua signa. Et racio
huius est quia signa sunt quedam ligamina coniungencia partes ad invicem
quarum una est causa alterius, quemadmodum sunt exordium
vel narracio cum peticione, quorum unum est causa alterius. Conclusio
autem non sic se habet, sed incipit a se per suum ab solutum principium,
nec dependet a constructu superioris, imo quasi de novo superveniens
predicit rogato et indicat quid sibi eveniat ubi exaudiat quod rogatur,
ut hic: Scientes quod, si hoc feceritis, cor vobis ad grata perpetuo
obligatur; vel sic: Scientes quod, nisi hoc feceritis cum possitis, non
amicor de cetero fide vobis. Ergo, in quocumque casu nomen recipientis
in peticione precesserit, conclusio nichilominus inchoat istomodo:
Scientes, vel cognoscentes, vel pro certo habentes, vel aliquod simile,
ut sit vel casus nominativi, ut: Et sitis scientes; vel, secundum aliquos,
sit casus accusativi, idest, ut: Faciens vos scientes. Sed usu rethorum
causa brevitatis nichil amplius ponitur.
 
3. De destrucione false conclusionis quorumdam
 
Illi autem qui volunt conclusionum principia ex superioris constructionis
dependencia collegare, ut si peticio dicat sic: Eapropter
vobis supplicamus humiliter quatenus apud clemenciam vestram nostra
devocio habeat graciam impetrare, - et ab hoc velint sic concludere:
Scientibus, etc., ut reddatur alii 'vobis', vel: Sciencium, ut reddatur
alii 'vestram graciam', persone possessio - peccant multipliciter
ut ignari grocticantes nimium et non speculantes subtiliter veritatem.
Primo enim peccant contra ordinem epistolarem. Nam, secundum
grammaticalem doctrinam, adverbium enim suo verbo debeat construendo
naturaliter preponi, reponi in eadem parte suppositi vel appositi.
Et ob hoc cogimur construere sic: Nos. hoc est suppositum,
supplicamus vobis scientibus quod, si hoc feceritis, etc., et hoc est
appositum. Non erit conclusio pars epistole ab aliis distincta, sicut
omnes rethores esse approbant, cum quinque partes in epistola numerant,
sed intra peticionem, sub clausulam cuius perdet epistole unitatem.
Secundo peccant quia, sic construendo, asserunt quod est falsum.
Nam dicunt recipientem prescire illud quod scire debet contingere,
quemadmodum si esset propheta. Tercio quia, sic dicendo, cadit exprimenda
sentencia preter intencionem mittentis volentis persuadere et
recte loqui, et non persuadentis nec loquentis recte. Incontinuitas enim
sermonis persuasionem conturbat, et destruit quod est tocius rethorice
finis. Qualiter ergo talem opinionem habentes, cum per raciones iam

Torna all'inizio