illi uno tenore unanimiter dixerunt: " Quia per testes sic probare
possumus nostram libertatem" et talem guadiam eos dare fecimus; et ipse Teodelasius
dedit guadiam de parata, et fideiussorem
inter se posuerunt de utraque parte. Sed dum de ambarum parcium
revenisset in alio placito, in villa Ofene, in presencia Samson
castaldei et misso domni imperatoris, ubi et cum eo aderant in ipso
placito Adelpertus, et Iohannes, et Gualepertus sclabini, Adelmanno
filius quondam Asfrede, Odelrich filius quondam Albuni, Iohannes
filius quondam Usoaldi, Adelmundo sculdahis, vel reliqui plures, sic
ante nos iudices questus est Maio venerabilis abbas, una cum Teo-
delasio abbocatore suo et dixerunt: " Ecce nos parati sumus ad ipsa
testimonia recipienda de istis prenominatis et superscriptis hominibus,
sicut guadia dederunt nobis, qui hic presentes stare videntur ".
Illi toti prenominati homines, unanimiter uno tenore, dixerunt:
" Vere de nostra libertate minime probare possumus, quia patres nostri
et matres nostre servi et ancille fuerunt de predicto monasterio
de cella eius Trite, et nos cum lege servi esse debemus de ipso
monasterio. tantum iudicate quod vobis placet ". Audientes
nos suprascriptus castaldeus et missus domni Augusti talem professionem
eos facientes, rectum nobis apparuit velut ita, et iudicavimus ||
secundum iussionem domni Augusti, et eius auctoritate,
que coram nobis relicta est: ut ipsos suprascriptos servos recolligeret
ipse abbas venerabilis cum Teodelasio abbocatore suo, et
cum suis monachis in eorum servicio, ad partem predicti monasterii.
quod ita factum est. Unde hec acta est causa vel deliberata,
presentis noticie iudicatum, nos qui supra castaldeus cum
superscripti iudices Vualeperz notarium scribere iussimus atque
condictavimus. Quam et ego Vualeperz notarius ibi fui, et hunc
noticie iudicatum scripsi, in anno imperii domni Hludovici imperatoris
vicesimo tercio, et die [….] mense ianuario, per indicione
quinta. Actum feliciter in Balba. Testes superscripti:
Samson castaldeus et missus domni imperatoris ibi fui; Adelpertus
|
|